monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 183

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 183
Sed cum deinde iam idem exercitus augmentum sui coepisset, et cum iam in eo nobiles adulti fuissent, rex ille quodque ius in illo exercitu bene et ordinate disposuit, ac duces et praesides ex nobilioribus illis ei secundum quamque iustitiam praefecit. Quid hoc? Rex coelestis cuius fortitudo super omnes est, in plantatione Ecclesiae modicum agmen credentium coadunaverat. Quod acutissima exquisitione perscrutans infirmum et debile illud adhuc ad sustentandum corporales passiones pro eius nomine consideravit, et ita Petrum qui unus ex ipso existens prius in terrenis actibus conversatus fuerat, atque post eum aliquos alios qui etiam aliquando succum terrae gustaverant a sorde temporalium rerum emundans, quoniam eos sagaces et fideles, et ad curam animarum, et ad sustentationem corporum in plantatione sua esse praenovit, fidem catholicam amplectentes, in officio districtionis et relaxationis praetulit; quia rutilans aurora in ardore castitatis humana contagia exurens, nondum flores suae dulcedinis in hominibus late diffuderat.